Σημειώσεις επιστολής Τραπεζούντιου προς Ευγένιο Δ’

Σημειώσεις επιστολής Τραπεζούντιου προς Ευγένιο Δ’

[←1]

Georgii Trapezuntii epistola ad Eugenium IV Pontificem Maximum De Unione Ecclesiarum, Patrologia Graeca 161, 890-894.

[←2]

Georgii Trapezuntii epistola

ad Eugenium IV Pontificem Maximum

De Unione Ecclesiarum

[←3]

(Bibliotheca codd. mss. monasterii S. Michaelis Venet. prope Murianum, ed. Joan. Bened. Mittarelli, Venetiis 1779, fol., p. 1143)

[←4]

Etsi, Beatissime Pater, tua sponte ad uniendos Ecclesiae tuae catholicae Graecos sic ardeas, ut divinitus ad hoc natus esse videaris, non alienum tamen mihi visum est, me quoque hac de re, ad quam Sanctitatem tuam praedestinatam pervideo, cui deditissimus sum, quidquam conscribere.

[←5]

Nam quoniam ex parentibus Graecis natus, non solum errores eorum secutus sum, verum etiam aliquantisper tutatus; cum decennio jam divina misericordia catholicam veritatem cognoverim, turpissimum mihi facinus committere viderer, cum sperem, quod opto, reductionem totius nationis meae cito futuram, nihil ea de re ad Beatitudinem tuam scribere, cujus meritis universorum Graecorum generi veritatis cognitionem concessum iri non dubito.

[←6]

Neque id injuria; nam quingentis jam prope annis, ex quo Graecorum perniciosissimum schisma per Photium concitatum est, audeo dicere, quod etiam me tacente ipsa res exclamaret, neminem fide tam sanctum, virtute tam probatum, tanta charitate ardentem, tanta spe praeditum, pontificem Ecclesiae gubernacula tenuisse.

[←7]

Quis enim ab adolescentia illico tanta fide, tam singulari prudentia fuit, ut cum sibi undique majores fere opes quam privatae affluerent, terrestria haec tamen omnia et caduca esse penitus cognoverit, et cognita omnino despexerit?

[←8]

Quis in ea aetate, in qua maxime natura hominum voluptatibus exagitatur, tam grandem pecuniam pauperibus, Christique deditis erogavit unquam?

[←9]

Quis tot tantosque labores vigiliis et jejuniis perpessus est?

[←10]

Quis denique diurnis orationibus, nocturnis lacrymis et continuis precibus Ecclesiae unionem tam ardenter a Domino petiit?

[←11]

Profecto nemo. Nam etsi cogitationes Beatitudinis tuae nescio, rebus tamen tuis impulsus, praedicare ausim. nihil te magis unquam optasse; nihil magis effusis, ut dicitur, lacrymis et precibus a Domino petiisse, quam Ecclesiae suae unionem, et infidelium depressionem; etenim optime ipsa experientia magistra scio, beatissime Pater, ante pontificatum tuum sic Graecorum gentem, a veritate catholica abhorruisse, ut omnis haereseos Romanam Ecclesiam principem assererent.

[←12]

Ad quod scilicet credendum astuti quidam maligni que homines in indignationem sui aternam, eloquentia usi, qui in Romanam Ecclesiam scripserunt, rudes cavillationibus suis populos impulerunt; cujus me quoque opinionis fuisse non infleior. Postquam vero universalis habenas Ecclesiae Sanctitas tua divinitus obtinuit, ita immutatae Graecorum omnium mentes sunt, ut nullus fere sit, qui non moleste ferat quod tardiuscule ad hujusce unionem celebrandam concilium cogi videatur.

[←13]

Quae res cum inaudita magnitudine, prodigiique instar sit, nihil enim video humanae opinionis ad hoc inducantur Graeci, nefas mihi videtur, si quis eam loco miraculi non habeat.

[←14]

Quare jam certa oportet hoc signo conjectura credere, te illum esse, quo pontifice omnia membra Christi Christo reddantur.

[←15]

Praedicantem etiam Franciscum Barbarum, virum genere, doctrina, virtute, una omnium voce, principem, qui ex te, cum dubitaretur, ne propter non nullorum contentionem schisma oriretur, Florentiae hanc vocem audisse asserit, et quidem cum lacrymis:

[←16]

Utinam me potius hac vita Dominus privaret, quam me vivente sua scindatur Ecclesia.

[←17]

O vocem piam, et te solo dignam, qua effectum est, ut et te vita Deus donaverit, et ab Ecclesia, quod omnes pertimuerunt, schisma exterminaretur.

[←18]

Verum haec, nec si de laudibus Beatitudinis tuae dicere mihi propositum esset, digna possem oratione complecti.,

[←19]

His igitur tuis precibus motus Dominus, his tuis ad Deum occultis clamoribus delinitus, tuo zelo mitigatus, tuae fidei ardore et charitate adductus, tuis laboribus, lacrymis, gemitibus inflexus, tantam rem parat, tam divinam, tam Christianorum genti utilem, ut nulla unquam aetate hominum major, divinior atque utilior per summum quemvis pontificem aut gesta sit, (placet vaticinari) in futurum geri possit.

[←20]

Non enim, quia Graecorum hoc schisma nominatum est, ideirco de Graeciae solum reductione agetur, verum sub Graecorum nomine, qui excogitaverunt et perpetrarunt schismatis foedissimum facinus, non parva Europae pars, et universa Asia, quam solam partem multi, qui de divisione orbis scripserunt, Africae et Europae simul aequalem asserunt, Graecorum errores susceperunt.

[←21]

Itaque cum saepenumero nihil haec acciderit cogitatio, an in Romana Ecclesia plures gentes atque homines sint, an plures quae Graecis erroribus agantur, idem semper mihi visum est, illos videlicet minus plures videri numero, sed his doctrina et moribus multo superiores, imo hos vero ut numero plures, ita doctrina jam omni amissa, et infidelibus aut subjectos, aut vicinos moribus effectos esse, illos ut pauciores, ita et doctiores et institutione vivendi ornatiores, sed isti, non dico Graeci tantum, sed omnes gentes, quae Graecorum errores secutae sunt, divino judicio deprehensi multi servitutis jugum subierunt.

[←22]

Sic omnes pene auctores schismatis, multi ut Servi, Blachi, Hiberes innumerabilesque alii vix resistunt, succumbentque, nisi ei capiti junguntur, unde abscissi sunt.

[←23]

Ut enim ego schisma eorum laborum servitutisque suae causam puto, sic, si ad veritatem integre sincereque redibunt, libertatem eos consecuturos minime diffido.

[←24]

Verum sicut tot tantasque gentes, quantum se ab universali Ecclesiae corpore resciderunt, summis cruciari doloribus Deus permisit, ut tandem commoniti in ovile suum regredi cogitent, sic crediderim Romanae orbem Ecclesiae saepius exagitari, quia non eo ardore, quo debuerant, errantes fratres requisiverunt, neque imitati Dominum sunt, qui usque ad assumendam nostram naturam humanam descendit, ut amissam ovem coelo restitueret.

[←25]

Quas ob res Graecorum unio totius orbis unio est, Europae stabilimentum, Asiae salus, Occidentalis Ecclesiae glories, Orientalis libertas, universi denique Christiani generis reparatio.

[←26]

Ad haec si nullus non mente captus negare queat, nihil pejus Graecorum aversione ac infidelium impietate inveniri posse, nemo profecto dubitabit, nihil fuisse aut fore laudabilius gloriosiusque cuidam unquam summo pontifici, quam Beatitudini tuae, si Graecos reducas, infideles opprimas, quorum primum tanto majus est atque divinius, quanto sic Graecorum schismate amplificata infidelitas est, ita eorum reductione facilius concidet.

[←27]

Nec vero, quia ingentes res semper consequitur magna difficultas, huic quoque adjuncta est, imo pro magnitudine rei vel nulla vel parva, quam tamen hinc magis, quam ex parte Graecorum, remotione locorum et dilatione temporum, proh dolor! humani generis adversarius adinvenit.

[←28]

Verum Sanctitatis tuas meritis ipsam cito posse tolli credendum est.

[←29]

Nam sic divina providentia, quae Sanctitati tuae tantam rem commisit, effectum est, ut quamvis multis jam saeculis dejecti ab Ecclesiae gremio Graeci errant, non minus tamen eo redire, unde fuerant digressi, percupiant, quam eos recipere Occidui pontifices parati sunt; non longe profecto aberit tuis ad Dominum intercessionibus, et quidquid obstare videbitur, tanquam fumus evanescet; praesertim si quid pietatis nobis relictum est, et non penitus omnes ea pravitate feramur, ut redeuntibus in Ecclesiam Graecis sedulo non occurratur; ita omnis in hac re difficultas est, ut conveniant; caetera per se ipsa fient, maxime si affectionibus passionibusque suis commoda adbibeantur remedia.

[←30]

Ex quibus licet nonnulla mihi, qui passiones suas novi, quantum huic modo succurrant, silentio tamen ea retinere institui, praesertim quoniam adhuc ipsa longiuscule absunt, praesertim quoniam maxime ipsa celari conducit.

[←31]

Tu vero, Beatissime Pater, qui semper rebus maximis animum adhibuisti, huic rei, quae non uni civitati et populo, non genti aut regioni uni, sed toti simul orbi terrarum libertatem atque salutem allatura est, incumbe, ut coepisti, subeasque quaecunque ad hoc propositum ferre videntur, ut facis.

[←32]

Non pigeat cuncta oppugnare, quae ei adversantur, donec victor de adversario Christiani generis triumphes.

[←33]

Nam si propter unius conversionem hominis gaudium in coelo fiat, intelligis profecto tot gentibus, tot nationibus, regnis, linguis in veritatem conversis, quanta gloria exsultabunt coeli, et te auctore Domini gloriam enarrabunt.

[←34]

Non dico haec ut exhorter, quo libenter agas, quae libentissime suscepisti; verum cupiditatem meam, qua ardeo, ut omnes mihi genere, cognatione, affinitate conjunctos recipiam, non invitus ostendo.

[←35]

Nec enim fugit Beatitudinem tuam, quanta laus, quanta gloria, quae corona tum a Creatore nostro aeterno, tum etiam ab Ecclesia ejus, et universa Christianorum gente perennis tibi hujusce rei principi repesita est.

[←36]

Nam si Athanasius, si Gregorius Nazianzenus, si ambo Cyrilli, sancti viri et pontifices, ac caeteri, qui pro Ecclesiae unione ingentes labores periculaque aspera perpessi sunt, summe non tantum in terris solum, sed et in coelis laudantur, quam putas Beatitudini tuae paratam? tanto illustriorem majoremque, quanto res, quam intendis, et multitudine gentium et diuturnitate temporis major et admirabilior est.

[←37]

Illi suis temporibus incipientem haeresim oppresserunt, tu quingentis jam annis fundatam eradicabis. Illi paucorum hominum iniquam propositionem disseminare passi non sunt; tu Graecorum omnium varias opiniones majori parti orbis jamdiu traditas e medio tolles.

[←38]

Illi vix unquam civitatem unam reduxerunt; tu magnam partem Europae, totam Asiam, omnes Orientis Ecclesias, quatuor videlicet illas post primam primas, Christo Jesu Domino nostro, et tibi ejus vero vicario conjunges, faciesque ovile unum et corpus unum Ecclesiae, cujus cum Beatitudo tua post Christum sit caput, membrorum suorum abscissione dolere necesse est.

[←39]

Quam ad rem utinam ego quoque conferre aliquid possem; nam quantum erroribus meorum movear, vel ex hoc, quod feci, qui eas partes simul cum opinione meorum reliqui, neque illuc revertar, nisi aut compulsus, aut unita Ecclesia, vel ex his quae ad accusantes parentes atque agnatos conscripsi, apertissime patet.

[←40]

Quare, si quid Graecus ad Graecorum rem conducere possum, totum id, neque ipsum Beatitudini tuae devote atque humiliter offero.

[←41]

Sed ne longior sim, quod opto et spero, universalis Ecclesiae pacem Deus Christianorum generi per Sanctitatem tuam citius concedat. Amen.

[←42]

Georgius Trapezuntius,

devotissimus ac humillimus Sanctitatis tuae famulus, totum se ipsi commendat ac tradit (1).

[←43]

(1) Trapezuntium et hanc ipsius orationem sen epistolaro commendavit Ludovico Scarampo cardinali Franciscus Barbarus anno 1435.

error: Content is protected !!
Scroll to Top