Σημειώσεις Παραρτήματος πάπα Γρηγόριου Θ’

Σημειώσεις Παραρτήματος πάπα Γρηγόριου Θ’

[←1]

Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana 18, fol. 264r: “Nobili viro Vatacio. Ut non molestet Imperium Romanie”.

[←2]

Nobili Viro Vatacio spiritum consilit sanioris.

[←3]

Cum in grecis sapientia regnare credatur a quibus abolim velut de fonte ad longe positos scientie rivuli manaverunt, illa te credimus discretione vigere, eaque uti maturitate consilii et providentia singula providere:

[←4]

ut attendens sedis apostolice principatum, quam non terrena potentia sed ille solus fundavit et super petram fidei mox nascentis erexit qui beato Petro eterne vite clavigero terreni simul et celestis Imperii iura commisit, ipsam matrem debeas recognoscere et tenere, ac ipsius tibi conservare favorem, que tibi esse poterit si per te non steterit plurimun fructuosa.

[←5]

Cum igitur pro subsidio terre sancte per universum mundum predicari mandaverimus verbum crucis, et postquam clamor tube insonuit salutaris per ora predicatorum clangentis et invitantis ad pugnam militie christiane divina gratia inspirante tot nobiles et potentes ac tot strenui bellatores assumpserint signum crucis quod pene illorum est innumerabilis muttitudo,

[←6]

per quos et alios christifideles quorum fere infinitus est numerus sic poterit lmperio Romanie in potenti manu et extento brachio auctore domino in proximo subveniri, quod omnis conatus adversantium destruetur et optata pace idem Imperium respirabit:

[←7]

Nobilitatem tuam monendam duximus attente et hortandam, mandantes quatenus utilitati tue prudenter consulens et saluti, ac indempnitati providere precavens in futurum, presertim propter animarum pericula strages corporum locorum excidia et rerum dispendia que ob cladem bellorum quod avertat dominus sequerentur,

[←8]

nichil periculi, nichil dispendii contra dictum imperium machineris, nullamque karissimo in christo filio nostro I[ohanni] Imperatori Constantinopolitano illustri et suis molestiam inferas vel gravamen, sed potius impendas-auxilium consilium et favorem, ita quod te Romane ecclesie filium et devotum tam fide quam operum exhibitione demonstres, nosque in benedictionibus dulcedinis et gratiarum actionibus te prosequi merito debeamus.

[←9]

Alioquin tibi habes quod imputes si te monitio non sine paterna comminatione premunit, ut proprii periculi non provisor illum articulum difficultatis evites de quo si in eum incideris non poteris facile liberari.

[←10]

Datum Viterbii. XII kalendas Iunii. Anno Undecimo.

error: Content is protected !!
Scroll to Top