Σημειώσεις Παραρτήματος Ηγουμένου Μάρτιν
- [←1]
-
Guntheri Parisiensis, Historia Constantinopolitana, στο Guntheri Alemanni, Scholastici, Monachiet Prioris Parisiensis: De Expugnatione Urbis Constantinopolitane (Γενεύη 1875), ΧΙΧ, σελ. 54-56.
- [←2]
-
XIX. Cum ergo victores urbem victam, quam iure belli suam fecerant, alacriter spoliarent, cepit Martinus abbas de sua etiam preda cogitare, ac ne, aliis omnibus ditatis, ipse vacuus remaneret, proposuit & ipse sacratas manus suas ad rapinam extendere.
- [←3]
-
Sed quoniam predam rerum secularium eisdem manibus attrectare putabat indignum, illud agere cepit, ut de reliquiis sanctorum, quarum ibi magnam sciebat esse copiam, aliquam sibi corraderet portionem.
- [←4]
-
Ο ναός τού Παντοκράτορος.
- [←5]
-
Ειρήνη τής Ουγγαρίας, πέθανε το 1124.
- [←6]
-
Mανουήλ Α΄ Κομνηνός (βασ. 1143-1180).
- [←7]
-
Assumpto igitur secum altero e duobus capellanis, nescio quid grande presagiens, quamdam petit ecclesiam que in magna veneratione habebatur, ex eo quod mater famosissimi imperatoris Emmanuelis ibi nobilem habebat sepulturam, quod, cum Grecis magnum quiddam videretur, nostri pro nihilo reputabant.
- [←8]
-
Αναφορά στους ανθρώπους τού Αλέξιου, τού γιου τού εκθρονισμένου αυτοκράτορα Ισαακίου Β΄ Αγγέλου. Ο Αλέξιος έφυγε από την Κωνσταντινούπολη και απευθυνόμενος στη σύναξη των Σταυροφόρων τούς υποσχέθηκε την ακύρωση τού σχίσματος καθώς και πλούσια αποζημίωση και δώρα για τις υπηρεσίες τους, αν τον βοηθούσαν να εκθρονίσει τον θείο του Αλέξιο Γ΄. Αυτή ήταν η αφετηρία τής 4ης Σταυροφορίας και τής άλωσης τής Κωνσταντινούποληξς (1204).
- [←9]
-
Ibi, de tota circumposita regione plurimum pecunie repositum servabatur, nec non & reliquie pretiose, quas de vicinis ecclesiis atque cenobiis ad eum locum spes vana securitatis fecerat congregari, quod etiam nostris ante urbis expugnationem, ab his quos Greci expulerant, fuerat intimatum.
- [←10]
-
Περεγρίνοι (προσκυνητές) ήταν άλλη ονομασία για τους σταυροφόρους.
- [←11]
-
Quam ecclesiam cum multi peregrinorum simul irrumperent, & alii circa res alias, aurum scilicet & argentum, & pretiosa queque diripienda, cupide occuparentur.
- [←12]
-
Martinus, indignum ducens sacrilegium, nisi in re sacra, committere, locum petit secretiorem, ubi ea que maxime affectabat, reperiri posse ipsa loci religio promittere videbatur. Invenit ibi senem quemdam venusta facie, barbaque prolixa & cana, sacerdotem utique, sed nostris sacerdotibus ipso corporis habitu valde dissimilem ; unde & abbas, laicum ratus, placido quidem animo, sed voce quidem terribili, vehementer increpitans:
- [←13]
-
«Age, inquit, perfide senex, ostende mihi quas potiores servas reliquias, vel scias te statim mortis supplicio puniendum.»
- [←14]
-
Ρομανικές γλώσσες είναι οι απόγονοι τής λατινικής. Οι γλώσσες αυτές πήραν μορφή σταδιακά μετά την αποσύνθεση τής Ρωμαϊκής Αυτοκρατορίας και προήλθαν από την ομιλουμένη λατινική.
- [←15]
-
llle vero, clamore potius quam verbis territus, quippe qui clamorem audiens, verba intelligere non valebat, sciens nec illum greci sermonis habere commercium, romana lingua, quam ex parte noverat, cepit hominem mitigare, & iram eius, que nulla erat, blanditiis emollire; ad hec vero abbas in pauca eiusdem lingue verba vix potuit eluctari, ut eidem seni quid ab eo exigeret, aperiret.
- [←16]
-
Tunc ille, vultum eius habitumque confiderans, & illud tolerabilius iudicans si homo religiosus sacras reliquias cum timore ac reverentia contrectaret, quam si seculares viri fortassis cruentis manibus funestarent, ferratam ei arcam aperuit, ostendens ei thesaurum desiderabilem, quem super omnes gazas Grecie Martinus abbas sibi gratum & desiderabilem iudicabat. Quem videns abbas, festinanter & cupide utrasque manus immersit, & uti strenue succinctus erat, sacro sacrilegio sinus suos implens, tam ipse quam capellanus, ea que sibi potissima videbantur, sagaciter occultavit, & protinus egressus est; que autem sint, & quante venerationis ille quas sibi predo sanctus mancipavit, reliquie, in fine huius opusculi competentius exponetur.
- [←17]
-
Cum ergo, ut ita loquar, ad naves ita suffarcinatus properaret, videntes eum, qui noverant & amabant, de navibus & ipsi properantes ad predam, an ipse aliqua rapuisset, aut quibus rebus ipse ita onustus incederet, leto animo requirebant. Ille vero leto, ut semper erat, vultu, & verbis iucundis:
- [←18]
-
«Bene nobiscum actum est,» aiebat;
quibus
«Deo gratias»
respondenribus, ipse festinanter transiens, & omnem retardationis causam moleste ferens, ad navem reversus est, ibique in cubiculo suo, quod habebat honestum & mundum, votiva illa sue militie spolia collocavit, donec ille tumultuosus in urbe strepitus resideret.
- [←19]
-
Guntheri Parisiensis, Historia Constantinopolitana, στο Guntheri Alemanni, Scholastici, Monachiet Prioris Parisiensis: De Expugnatione Urbis Constantinopolitane (Γενεύη 1875), ΧXIV, σελ. 70-73.
- [←20]
-
XXIV. Benedictus itaque sit Deus! qui facit mirabilia magna solus, qui, per ineffabilem virtutem & misericordiam suam, Parisiensem respexit & illustravit ecclesiam, per quedam sue gratie donativa, que per venerabilem virum iam sepedictum, Martinum abbatem, ad nos transmittere dignatus est;
- [←21]
-
quorum presentia, & presens exsultat ecclesia, & ipsorum patrociniis quelibet anima fidelis apud Deum adiuvatur & proficit; de quibus ut legentibus certior fides astruatur, quedam ex ipsis propriis duximus titulis exprimenda.
- [←22]
-
Primum igitur & generalissimum, ymo in omni veneratione dignissimum: Vestigium Sanguinis Domini nostri Iesu Christi, qui pro redemptione totius generis humani effusus est.
- [←23]
-
Secundum vero Lignum est Dominice Crucis, in quo Filius Patri pro nobis ymmolatus, veteris Ade, novus Adam, debitum exsolvit.
- [←24]
-
Tertium est non modica Portio S. Ioannis precursoris Domini.
- [←25]
-
Quartum vero Brachium S. Iacobi apostoli, cuius memoria per universam venerabilis habetur ecclesiam.
- [←26]
-
Sunt etiam aliorum sanctorum reliquie, quorum nomina subsequuntur:
Christophori martyris.
Georgii martyris.
Theodori martyris.
Item pes S. Cosme martyris.
Item de capite Cypriani martyris.
Item Pantaleonis martyris.
Item dens S. Laurentii.
Item Demetrii martyris.
Item Stephani protomartyris.
Item Vincentii, Adiuti, Mauritii & sociorum eius.
Item Crisantii & Darii martyrum.
Item Gervasii & Protasii martyrum.
Item Primi martyris.
Item Sergii & Bacchi martyrum.
Item Proti martyris.
Item loannis & Pauli martyrum.
- [←27]
-
Item de loco Nativitatis Domini.
Item de loco Calvarie.
Item de sepulcro Domini.
Item de lapide revoluto.
Item de loco Dominice Ascensionis.
Item de lapide ubi loannes stetit, quando Dominum baptizavit.
Item de loco ubi Christus Lazarum suscitavit.
Item de lapide super quem Christus in templum est presentatus.
Item de lapide super quo Iacob obdormivit.
Item de lapide ubi Christus ieiunavit.
Item de lapide ubi Christus oravit.
Item de tabula super qua Christus cenavit.
Item de loco ubi captus est.
Item de loco ubi mater Domini migravit.
Item de sepulcro S. Petri apostoli.
Item de reliquiis sanctorum apostolorum Andree & Philippi.
Item de loco ubi Dominus Moysi legem dedit.
- [←28]
-
Item de sanctis patriarchis Abraham, Ysaac & Iacob.
Item S. Nicolai episcopi.
Item Adelalii episcopi.
Item Agricii episcopi.
Item loannis Crisostomi.
Item loannis eleemosinarii.
Item de lacte matris Domini.
Item Margarete virginis.
Item Perpetue virginis.
Item Agate virginis.
Item Agnetis virginis.
Item Lucie virginis.
Item Cecilie virginis.
Item Adelgundis & Eufemie virginum.
- [←29]
-
Ο Φίλιππος τής Σουαβίας (Swabia), βασιλιάς τής Γερμανίας (1198-1208) τού οικου των Χοενστάουφεν.
- [←30]
-
Ο Ιννοκέντιος Γ΄, πάπας (1161-1216) τής Ρωμαιοκαθολικής Εκκλησίας.
- [←31]
-
Factum & actum est hoc anno Domini millesimo ducentesimo quinto Dominice Incarnationis, regnante Philippo romano [rege], presidente sacrosancte romane ecclesie Innocentio summo pontifice, sub episcopis Lutholdo Basiliensi & Heinrico Argentinensi.