Σημειώσεις Παραρτήματος πάπα Γρηγόριου Θ’
- [←1]
-
Alexandre Teulet, Layettes du Trésor des chartes (Παρίσι 1863) τομ. 2, αριθ. 2577, σελ. 352.
- [←2]
-
Gregorius episcopus, servus servorum Dei, carissime in Xpisto* filie B[lanche] illustri regine Francie, salutem et apostolicam benedictionem.
- [←3]
-
Olim intellecto quod Vatacius, Dei et Ecclesie inimicus, graviter imperium Constantinopolitanum oppresserat, et plures ipsius civitates et loca capiens ea funditus devastarat,
- [←4]
-
attendentes, quod in ipsius conservatione Imperii specialiter Terre sancte subsidium noscitur promoveri, et si, quod absit, dominio Grecorum, qui magis Latinos odiunt quam pagani, subicitur, de facili ejusdem terre discidium sequeretur,
- [←5]
-
serenitatem regiam apostolicis exoravimus litteris quod in succursum ejusdem Imperii ydoneos bellatores aut aliud congruum subsidium destinares;
- [←6]
-
verum quia, nisi in brevi eidem succuratur Imperio, Terra sancta ac ipsum Imperium irreparabilis dampni incurrere poterunt detrimentum, celsitudinem tuam sicut iterum sic attentius duximus exorandam quatinus eidem Imperio, ob reverentiam Apostolice Sedis et nostram, succurrere non moreris.
- [←7]
-
Nos enim, qui in ipsius Imperii subsidio succurri Terre sancte specialiter reputamus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus ac ea quam idem nobis concessit auctoritate confisi, tibi in succursum prefati Imperii bellatores ydoneos vel aliud congruum subsidium,
- [←8]
-
juxta consilium venerabilis fratris nostri (Willelmi) Parisiensis episcopi et dilecti filii fratris Willelmi penitentiarii nostri, vel ipsorum alterius, transmittenti illam concedimus indulgentiam peccatorum quam habitura esses si in Terra sancta personaliter te transferres.
- [←9]
-
Datum Laterani, III Kalendas novembris, pontificatus nostri anno undecimo.
